Charter Document - 03850025

Charter Document - 03850025


Charter Number: 03850025
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1282
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

In nomine domini amen Quia suboriri solet calumpnia multa de gestis hominum nisi lingva bonorum testium robur adhibeat aut scriptura hinc est quod nos Stephanus de Myssawe marschalcus Austrie vniversis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris ad quos presens scriptum pervenerit volvmus esse notum quod cum nobilis vir dominus Heinricus de Plenich superiorem curiam in Widen aput quendam Fridericum generum Friderici de Widen iure proprietario comparasset et servo suo Hirzoni eandem curiam in feodo contvlisset tandem idem Hirzo receptis viginti talentis denariorum Wiennensis monete a venerabili domino Vdalrico abbate de Altenburch supradictam curiam domino suo predicto scilicet domino Heinrico de Plenich sub tali condicione resignauit vt idem dominus Heinricus de Plenich eiusdem curie proprietatem ecclesie sancti Lamperti in Altenburch et fratribus ibidem deo servientibus resignaret libere iure proprietario possidendam Prelibatus vero dominus Heinricus de Plenich tum diuino instinctu tum predicti domini abbatis admonitionibus tum etiam serui sui Hirzonis precibus inductus de consensu et bona voluntate vxoris sue domine Gerdrudis et filii sui Sifridi prenominate curie in Widen proprietatem ad manus venerabilis domini Vdalrici predicti abbatis de Altenburch in nostra presentia resignauit promittens eidem domino abbatj quod eandem curiam ecclesie sue velit defendere sicut ordo iuris exigit faciendum Protestante etiam coram nobis in eodem loco et termino Friderico de Widen iam predicto ibidem presente quod tam ipse quam gener suus Fridericus nec non filius suus Otto de consensu et voluntate omnivm puerorum et heredum suorum eiusdem curie proprietatem domino Heinrico de Plenich antea libere vendiderant et eandem sibi vel cuicumque ipse eandem donauerit prout iuris ratio expostulat atque terre huius obtinet consvetudo defendere debearit contra omnes qui eam inposterum inpetere adtemptarent Vt autem huiusmodi emptionis siue donationis contractus in nostra et aliorum proborum virorum presentia confirmatus firmus et ratus debeat aput posteros permanere nos in testimonium premissorum presentes litteras conscribi fecimus et easdem ecclesie supradicte et fratribus ibidem deo seruientibus dedimus sigillorum tam nostri quam nobilium ministerialium Austrie videlicet prenominati domini Heinrici de Plenich domini Adeloldi de Chyawe domini Wulfingi de Sunberch domini Popponis de Liebenberch qui huius rei testes sunt mvnimine roboratas Cum nominibus aliorum testium qui presentes aderant qui sunt dominus Albero de Sotenstein dominus Ditmarus de Hadmarstorf dominus Ortolfus de Prateneich dominus Erbo de Slevnz dominus Vlricus dictus Merzo dominus Heinricus et dominus Engelbertus fratres de Pach milites Otto et Heinricus fratres dicti Greci de Vreitscelarn Liebhardus ibidem Poppo de Peugen Wipoto ibidem Heinricus Dachpech Fridericus de Eibenstein Gotschalcus de Vronhoven Heinricus de Walkerstein et Albero filius suus Meinhardus de Levbenstorf et alii quam plures Acta sunt hec in Hornensi ciuitate anno domini MCCLXXXII Nonas Junij