Charter Document - 03850023

Charter Document - 03850023


Charter Number: 03850023
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Sale
Date: 1281
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Quia sepe tollit obliuio mentibus ab humanis quod non est vocibus testium nec scripturarum apicibus roboratum notum ergo sit Christi fidelibus vniuersis tam presentibus quam futuris hanc litteram inspecturis quod ego Heinricus de Plenich de consensu et benivola uoluntate vxoris mee domine Gerdrudis vendidi pro triginta talentis denariorum Wiennensium vno minus alterum dimidium beneficium in Celdrendorf situm quod ad me iure proprietario pertinebat domino Vlrico venerabilj abbatj in Altenburch et sue ecclesie ac easdem possessiones super altare sancti Lamberti in Altenburch resignaui Et licet eedem possessiones post mortem amite mee domine Margarete ad me fuerint specialiter iure successorio deuolute et ex eo liberiorem potestatem habuerim has vendendi tamen propter filium meum Sifridum adhuc in triennio constitutum et propter alios qui iam dictam ecclesiam pro predictis possessionibus possent calumpniose imposterum supervacuis impetitionibus molestare eqvevalentes possessiones videlicet molendinum meum in Plenich monasterio supradicto assignaui tam diu detinendas donec pro consilio domini Stephani de Myssawe marschalci Austrie eiusdem ecclesie aduocati confirmationem sufficientem ipsi abbati et suo monasterio de comperatis aput me possessionibus exhibeam ut est iuris Et ut contractus huiusmodj emptionis ratus et firmus debeat inposterum permanere presentes litteras exinde confectas ecclesie tradidi supradicte sigillorum videlicet domini Stephani de Myssawe marschalci Austrie atque mei munimine roboratas Cum nominibus testium qui sunt dominus Hadmarus de Sunberch dominus Adloldus de Chyauue dominus Wolkerus et dominus Rapoto purchrauij in Gorhs dominus Ditmarus miles de Hadmarstorf dominus Chunradus miles de Gerut dominus Ortolfus miles de Prateneich dominus Vlricus dictus Merzo miles de Chozendorf Otto Heinricus fratres dicti Greci de Vreitschlarn Poppo de Peugen Wipoto ibidem Heinricus Dachpech Gotschalcus de Vronhoven Heinricus de Walkerstein Meinhardus de Leubendorf Herwicus de Sleunz et alii quam plures Acta sunt hec in Altenburch anno domini MCCLXXXI XIII Kalendas Junij