Charter Document - 03850022
| Charter Number: | 03850022 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Lay |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1281 |
| Date type: | Internal, A.D., Calendar |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Notum sit vniuersis Christi fidelibus ad quos peruenerit presens scriptum quod ego Vlricus dictus Merzzo de Chotcendorf ex instintu diuino sollicitus de salute mea elegi michi post tempora vite mee aput ecclesiam sancti Lamperti in Altenburch sepulturam promittens fide data ad manus dominj Vlrici venerabilis tunc abbatis ac fratrum ibidem hoc me numquam velle propositum violare recipiens nichilominus a predicto domino abbate ac eiusdem ecclesie fratribus hoc promissum quod vbicumque in terminis Austrie contigerit me claudere diem mortis ipsi me ibidem recipere debeant et sepeliendum ad suam ecclesiam deportare Quia vero pro metendis eternis cunctis mortalibus expedit temporalia seminare hinc est eciam quod ego de consensu et beniuola voluntate vxoris mee domine Mehthildis et omnium heredum meorum videlicet Ottonis Wichardi Chunegundis et Margarete ob remedium anime mee ac parentum meorum ad predictam ecclesiam sancti Lamperti in Altenpurch legaui curiam vnam in Fuenvelde sitam talentum denariorum annis singulis exsoluentem que ad me iure proprietario pertinebat Ex quibus denaris sexaginta ad capellam sancti Viti pro lumine ordinaui reliquos vero sex solidos in alios vsus ecclesie exspendendos Vt autem hec mea donatio sive legacio firma et inconuulsa debeat imposterum permanere presentes litteras feci scribi et easdem ecclesie tradidi supradicte Cum nominibus testium quorum primus est dominus Adloldus de Cheyowe cuius etiam sigillo quia proprio carui presentes petiuj litteras roborari Ceteri testes sunt dominus Ortolfus de Ronberch dominus Poppo de Pevgen dominus Heinricus de Pach Heinricus Dahpech Vlricus et Chunradus fratres sui Chunradus de Sancta Maria Hugo de Molt Gotshalcus de Fronhoven Prehtlo de Chrueg Albero de Walkerstein Otto de Widen Chunradus balneator de Gors Vlricus Wienner Ditlo de Altenburch et alij quam plures Datum et actum in Altenburch anno dominj MCCLXXXI Kalendas Maii
