Charter Document - 03850020
Charter Number: | 03850020 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Arbitration |
Date: | 1276 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ne gestarum rerum memoria processu temporis evanescat discretorum uirorum prudentia solet eas litterarum apicibus eternare Nos igitur Stephanus de Missawe vniuersis notum fieri cupientes tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod cum inter venerabilem dominum Vdalricum abbatem ecclesie Altenburgensis et ipsius conuentum ex vna parte et Chalochum de Eissensdorf et Ortlinum de Taurais seruitores nostros nomine suo et parentum suorum ex parte altera super quibusdam possessionibus quas predictus dominus abbas de Altenburch a domino Ottone pie memorie milite de Chunsvelde de consensu et beniuola voluntate domine Chunigundis vxoris sue propter deum et animarum suarum remedium sempiternum affirmabat sibi et ecclesie sue donatas esse pariter et legatas et ex eo sibi ius conpetere in eisdem predicti vero Chal et Ortlinus seruitores nostri e contra asserebant aliquas predictarum possessionum ad se esse iure successorio devolutas questio verteretur proborum uirorum consilio mediante ac nostro accedente consensu et pia uoluntate vtraque partium predictarum arbitris questionem suam decreuit commitere saluo tamen iure partis utriusque si per arbitrium nequiuerint concordari Sane duobus a parte domini abbatis electis videlicet domino Ortolfo de Runwerch et Heinrico de Walkerstein duo alii ab aduersa parte scilicet Engelbertus de Wilperch et Ludwicus de Marchartsdorf pro arbitris eliguntur et quintus videlicet dominus Hadmarus de Sunwerch super predictos quatuor constituitur ab utrisque Qui tamquam uiri nobiles et discreti pari consensu communiter arbitrantur partes primo debere concorditer se habere nichilominus partem que ipsorum contradiceret arbitrio in triginta libris Wiennensis monete ipsis soluendis districtius codempnantes Ad quam poenam cum se partes si ipsorum contradicerent arbitrio obligassent arbitrati sunt vt Chal et Or et ipsorum amici beneficium fabri in Newenchirchen et aream unam in Vunvelde et agros ibidem sex iugerum circa turrim et pratum in Franchenruth possiderent suis inposterum successoribus relinquenda Cetere vero possessiones videlicet predium in Chrotendorf minor curia et due aree in Vurebalde area vna in Niwenchirchen et pratum de quo Wilpergerii seruiunt denarios sexaginta ecclesie Altenburgensi et fratribus ibidem deo seruientibus remaneant sine contradictione qualibet perpetuo possidende Insuper arbitrantur vt predicti Chal et Or proprietatem cuiusdam beneficii in Fukla siti quod ecclesiam asserebant obligationis tum titulo possidere ad altare sancti Lamberti et ad manus domini abbatis resignarent ne sibi suisque successoribus contra fratres ecclesie memorate proprietas beneficii nominati esset in posterum occasio questionis sed omnis inter eos tolleretur materia discordandi cuius beneficii proprietate resignata Placuit partibus ratum teneri arbitrium per predictos quinque uiros nobiles in multorum presentia promulgatum Volentes itaque indempnitati ecclesie prelibate cuius iura ex mandato domini nostri magnifici regis Boemie conseruare tenemur et ab omni iniuria defensare in posterum precauere et que sibi a domino Ottone bone memorie milite de Chunsvelde legata sunt presentibus confirmare tam honorabilium virorum arbitrium ab utrisque partibus admissum ne ab aliquo in futurum debeat irritari aut simultate qualibet revocari cum subnotatione testium qui presentes aderant duximus conscribendvm In huius rei testimonium exhibentes monasterio prelibato presentem paginam hinc inde confectam sigilli nostri et sigillorum nobilinm virorum ministerialium Austrie domini Hadmari de Sunberch domini Adeloldi de Chyawe domini Ortolfi de Ronwerch munimine roboratam Cum testibus qui sunt hii dominus Hermannus miles de Missawe dominus Ortolfus miles de Prateneich dominus Herbordus miles de Molth et fratres sui Chvnradus et Vlricus Engelbertus Heinricus Otto fratres de Wilperch Ludwicus de Marchartsdorf Heinricus de Walkerstein Poppo de Pevgen Wipoto ibidem Perhtoldus Prehtlo fratres de Gruob Heinricus Engelbertus fratres de Pach Otto Polsterer et alii quam plures Acta sunt hec in Altenburch anno domini MCCLXXXI Kal Julii indictione IIII concurrente III epacta III