Charter Document - 03850017
Charter Number: | 03850017 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1266 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine patris et filii et spiritus sancti amen Ego Chadoldus dictus Wehingerius marschalcus Austrie vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Quia pia progenitorum meorum deuotio non nulla de hiis que temporaliter possederunt sacris post mortem cenobiis donaria reliquerunt pro suarum remediis animaram piacuit etiam michi exemplo eorumdem de rebus ad me iure hereditario deuolutis aliqua in dei seruicium elargiri Hinc est quod instinctu dei et monitis domini Vdalrici abbatis de Altenburch mediantibus duos mansos in Hasilbach ad me iure hereditario pertinentes cenobio sancti Lamperti in Altenburch cum omni iure meo libere delegaui vt fratres ibidem deo famulantes animas progenitorum meorum suis orationibus aput deum commendatas habeant et pro meorum remissione peccatorum aput deum iugiter intercedant Vt autem hec mea delegatio certitudinem plenam capiat et perfectam presentem paginam hinc inde confectam memorato abbati et suo cenobio in Altenburch liberaliter exhibui sigilli mei munimine roboratam Huius rei testes sunt dominus Chadoldus dapifer de Velsperch dominus Heinricus de Sevelde Fridericus de Porsinprunn magister coquine VIricus Merzo Otto de Tirenstein filius domini Arnoldi de Spizze Reimboto de Sulze VIricus Gruber Heinricus Wedelinger et alii quam plures Acta sunt hec Egenburch anno domini MCCLXVI XVII Kal Aprilis