Charter Document - 03850016
Charter Number: | 03850016 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Indulgence |
Date: | 1265 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Vlricus diuina miseracione abbas in Altenburch totusque conuentus hanc litteram inspecturis salutem et orationes in domino Quum ex prime contagionis vicio quisquis mortalium assidue in culpam relabitur necesse est ut peccata nostra largicionibus elemosinarum diluamus Hec est enim illa preambula suffragatrix per quam ymago deperdita recuperat gaudia paradysi Hanc siquidem sacre scripture stilus spiritu sancto monstrante describit est elemosina que lauat abluitque omnia peccata quibus humana fragilitas iugiter sordidatur Cum igitur conuentualis ecclesia in Altenburch antiquitus sit edificata et consecrata in honore sancte trinitatis sancteque gloriose virginis Marie sanctique martiris et pontificis Lamperti que etiam pre nimia uetustate in muris et in tectis aliisque ornatis ecclesie est dilapsa rogamus et exoramus uos in domino ut manum beniuolencie et uocem pietatis ad plebem vestram uobis commissam beniuole et gratuite in gratiarum actione superaddatis Episcopi vero consecrantes ecclesiam conuentualem sepedictam et cappellam gloriosi martiris Viti hanc indulgentiam indulserunt vterque ipsorum XL dies criminalium et annum venialium in Christo Jesu domino nostro Nos vero de omnipotentis dei gratia et gloriose virginis Marie gloriosique confessoris Benedicti fraternitatem conferimus tocius ordinis orationibus vigiliis ieiuniis elemosinis et missarum sollempniis siue clericis atque laicis in Christo Jesu domino nostro Datum in Altenburch anno incarnacionis domini MCCLXV Ydus Julii