Charter Document - 03850015

Charter Document - 03850015


Charter Number: 03850015
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1265
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vniuersis presentem paginam inspecturis Otto dictus de Missowe quicquit potest aput dominum adoptare Quia rerum ordinationes multociens inmutantur necesse est quod per idoneum testimonium perhennentur Quum ergo Gertrudis de Vukkla filia Chunradi Amselonis ecclesie sancti Petri proprietatem cuiusdam feodi in Vronhoven ad censum decem denariorum contulit propter deum ne in posterum ab aliquibus reuocetur aut dubium desuper oriatur dignum duximus nostri sigilli munimine roborare cum testimonio domini Hadmari de Ottenstain et duorum filiorum suorum Ottonis et Hadmari Chunradi Pochswthonis Herbordi de Heinreichs Libardi de Waltreichs Chunradi et fratris eius Popponis de Stranais Alberonis de Zudings Chunradi de Ekkenstain et filii sui Ottonis Rimbotonis de Sulze Fridrici de Weiden Heinrici de Walkerstain Ditrici mutari de Horn Chunradi uillici de Vronhoven Heinrici Stadeles de Vronhoven qui huic collacioni unanimiter affuerunt Datum in Chrug anno MCCLXV in die sancti Mathie