Charter Document - 03850014
| Charter Number: | 03850014 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Religious |
| Charter Type(s): | Letter of Proxy |
| Date: | 1262 |
| Date type: | Internal, A.D., Feast |
| Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Ulricus dei gratia abbas de Altenburge eiusdem que loci fratres ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis uniuersis presentes litteras inspecturis uel audituris cupimus fore notum quod in causa que inter nos ex una parte et Andream sacerdotem ex altera vertitur coram venerabili patre Olmuscensi episcopo vel eius subdelegato quicunque sit super ecclesia que dicitur Rorenphac magistrum Ricardum presentium exhibitorem nostrum constituimus procuratorem ad excipiendum defendendum et contradicendum et cum uiderit expedire ad respondendum et si necesse fuerit ad appellandum et generaliter ad omnia alia facienda que nos in personis essemus propriis facturi Damus eciam liberam facultatem eidem magistro cum uiderit expedire alium procuratorem substituendi Ratum autem et gratum promittimus nos habituros quicquid idem magister uel procurator ab eo substitutus in predicta causa nostro nomine duxerit faciendum ac eum ab honere satisdationis releuamus Datum Wienne in die sancti Mauricii sociorumque eius anno domini MCCLXII
