Charter Document - 03850013

Charter Document - 03850013


Charter Number: 03850013
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1260
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Gerungus iunior et Fridricus fratres de Hertenstain vniuersis presentem paginam inspecturis salutem in perpetuum Quia benigna dei prouidencia fidelibus suis eatenus consuluit et prouidit ut elemosinis suis sua redimere pecamina ualeunt in hoc mundo hinc est quod nos circa liberacionem anime patris nostri defuncti Gerungi uidelicet senioris de Herttenstain miseracione moti sicut decuit filiali duo beneficia in Haselpach ad cenobium sancti Lamberti in Altenburch vbi etiam sepeliuimus patrem nostrum tum pro commutacione cuiusdam beneficia et molendini aput Zwinsin que olim pater noster eidem dederat cenobio tum etiam ut recordacio patris nostri a fratribus illic deo famulantibus iugiter habeatur tradidimus tam libere quam deuote inuitante nos ad hanc deuocionem pietate venerabilis abbatis eiusdem cenobii Vdalrici qui cum patre nostro dum uiueret amiciciam contraxerat specialem Vt autem hec nostra tradicio perpetuo maneat inconuulsa presentem paginam sepedicto dedimus cenobio sigilli patris nostri et nostri munimine roboratam Huius rei testes sunt Heinricus de Plenich Ortolfus de Ronnberch Otto de Chungesvelt Engelbertus Rebstoch Vlricus Turkendorfer Heinricus de Steinpach Heinricus de Pach Chunradus Hover Leupoldus de Vnzesprun Otto de Stanegestorf et alii quam plures Acta sunt hec in eodem cenobio anno domini MCCLX septimo Idus Februarii