Charter Document - 03850012

Charter Document - 03850012


Charter Number: 03850012
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1257
Date type: Internal, Calendar, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Alexander episcopus seruus seruorum dei dilectis filiis abbati et conuentui monasterii de Altenburch ordinis sancti Benedicti Patauiensis diocesis salutem et apostolicam benedictionem Justis petentium desideriis dignum est nos facilem prebere consensum et uota que a rationis tramite non discordant effectu prosequente complere Eapropter dilecti in domino filii uestris iustis postulationibus grato concurrentes assensu personas uestras et locum in quo diuino estis obsequio mancipati cum omnibus bonis que impresenciarum rationabiliter possidetis aut in futurum iustis modis prestante domino potestis adipisci sub beati Petri protectione suscipimus Specialiter autem terras domos possessiones pascua siluas et alia bona uestra sicut ea omnia iuste ac pacifice possidetis uobis et per uos monasterio uestro auctoritate apostolica confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam nostre protectionis et confirmationis infringere uel ei ausu temerario contraire Si quis autem hoc attemptare presumpserit indignationem omnipotentis dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se nouerit incursurum Datum Laterani XII Kal Maij pontificatus nostri anno tertio