Charter Document - 03850010

Charter Document - 03850010


Charter Number: 03850010
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1252
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Margareta dei gratia ducissa Austrie et Stirie ac marchionissa Morauie notum facimus vniuersis presentem paginam inspecturis quod cum sciamus anime nostre salutis remedium comparari quando eorum inopiam releuamus qui ex institutione sanccita in omnipotentis dei seruiciis legitime militant et deuotant abbati de Altenburch totique conuentui ibidem domus sancti Lamberti ecclesiam in Rorenbach contingentem nos iure patronatus cum omnibus attinentiis eius contulimus possidendam ita tamen ut cuiuslibet ius sit saluum Vt autem hec nostra concessio inconuulsa et omni permaneat euo rata in euidens testimonium et cautelam presentem eis cedulam exhibemus nostri sigilli munimine roboratam Datum in Chrems anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo secundo in die beati Clementis