Charter Document - 03850009

Charter Document - 03850009


Charter Number: 03850009
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Remittance
Date: 1251
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Nos Gerdrudis dei gratia ducissa Austrie et Stirie vniuersis innotescere uolumus tam presentibus quam futuris presentem paginam inspecturis quod cum sciamus anime nostre salutis remedium comperari quando eorum inopiam releuamus qui ex institucione sanccita in omnipotentis dei seruiciis legittime militant et deuotant abbati de Altenburch totique conuentui ibidem domus sancti Lamberti ad recompensanda dampna et dispendia multimoda que dicta ecclesia a predilecto marito nostro pie memorie duce Hermanno multiformiter dinoscitur recepisse ecclesiam in Rorenpach contingentem nos iure patronatus cum omnibus attinenciis eius contulimus perpetuo possidendam Ut autem hec nostra concessio inconuulsa et omni permaneat euo rata in euidens testimonium et cautelam presentem ei cedulam exhibemus cum appensione sigilli nostri adhibitis ydoneis testibus quorum nomina sunt hec comes Chunradus de Wazzerburch Heinricus pincerna de Habspach Heinricus de Lichtenstein Otto de Meissov VIricus de Habspach Wernhardus et Heinricus fratres Prvzelini Vlricus camerarius de Hittendorf Ortolfus de Schiltarn Chunradus Lonholz Ditherus de Himperch milites Otto plebanus de Medelich notarius noster et alii quam plures Acta sunt hec Winne anno ab incarnacione domini MCCLI proxima feria secunda post purificacionem sancte Marie