Charter Document - 03850008

Charter Document - 03850008


Charter Number: 03850008
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1237
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vniuersis Christi fidelibus presens scriptum inspicientibus Pertholdus et Diepoldus marchiones de Hohenburc salutem in vero salutari Notum vobis esse cupimus quod ius quod ad nos spectabat super beneficio Ottonis qui cognominatus est Vikil ad petitionem ipsius Ottonis secundum consilium Ottonis de Chvnisgisvelt et Heinrici Grellonis in Purcstal sito ecclesie in Altenburc et fratribus ibidem deo seruientibus voluntarie tradidimus Quod factum vt ratum maneat sigillis nostris roboramus Testes huius facti sunt Otto de Chunisvelt Heinricus Grello Otto Vikil Hertwik de Wiltperch Ortolf Rauber Pilgrim de Grube Albero de Ettenhart Heibisman Chunradus de Hageleitin Hugo de Ertpurc Acta sunt hec anno incarnationis dominice MCCXXXVII IIII Kalend Aprilis Ind X in Winna in domo Haunlini burgensis Testes sunt adaucti Almar de Vvkla Vlrich Frie Heinricus Beuger Otto Roschel Gotfrit Herman de Vvkla