Charter Document - 03850007

Charter Document - 03850007


Charter Number: 03850007
Cartulary Title: Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Quittance
Date: 1237
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Vniuersis Christi fidelibus ad quos presens scriptum pervenerit fratres Perhtoldus et Diepoldus marchiones de Hohenburch salutem in eo qui est uera salus Notum uobis esse cupimus quod cum nos abbatem et conuentum de Altenburch super quibusdam prediis et curiis villicalibus et quibusdam areis et pascuis et nemore uellemus trahere in causam que omnia dicebamus ad jus nostrum pertinere ipsosque contra justitiam possidere idem abbas et conuentus super predictis nobiscum amicabilem compositionem fecerunt et nos omni juri et actioni que nobis super premissis competere uidebatur de bona uoluntate renunciauimus ita quod predicti fratres omnia premissa debeant de cetero quiete et inconcusso jure possidere et nec per nos nec per posteritatem nostram super eisdem possessionibus aliquam molestiam sustinere Vt autem hec omnia rata et firma permaneant ad perennem certitudinem presentem paginam sigillorum nostrorum appositione roboramus Hujus facti testes sunt Otto de Slvnze Hertwicus de Wilperch Otto de Chvnigesvelde Heinricus Grelle Dietricus Chotze Ortolfus Rovber Pilgrimus de Grvbe Albero de Ettenhart Almarus de Fvkela Poppo de Stranis Ernestus plebanus de Horn Minhardus ferrarius Heinricus Cyrke Schiemer Heinricus Boemus Otto Molendinarius Vlricus Boemus Chvnivadus de Hageliten Heinricus frater ejus Livpoldus carpentarius Gervngus Wichardus Egelolfus Vlricus fratres de Altenburch et alii quam plures Acta sunt hec in Horn in domo Minhardi Eisenfvrer Anno dominice incarnationis MCCXXXVII VII Idus Martii indictione X