Charter Document - 03850004
Charter Number: | 03850004 |
---|---|
Cartulary Title: | Altenburg Stiftsarchiv Urkunden 1144 - 1943 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1210 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Luipoldus dei gratia dux Austrie et Stirie omnibus qui presentem cedulam aspexerint salutem in perpetuum Res gesta labitur cum lapsu temporis nisi scripti memoria perhennetur Innotescat igitur tam presentibus quam futuris quia comes Fridericus de Hohenburch beate memorie uillicationem suam in Hauenerbach cum omnibus suis attinentiis ita cenobio in Altenburch delegauit ut post obitum suum in usus iam dicti cenobii cum omni iure libere traheretur Post decessum uero prefati comitis F cum suis prediis succederemus sicut de iure debuimus supradicti cenobii abbas Pabo cum idoneo testimonio in nostra constitutus presentia delegationem pariter et donationem pretaxate uillicationis ecclesie sue factam ut dictum est superius obtinuit et probauit nobis eo tempore in loco Kottowico constitutis Vt autem talis donatio inuiolata maneat in posterum presentem cedulam sigillo nostro subscriptis testibus in memoriam facti constituimus roborari Testes Wernherus abbas de Sancta cruce Wezelo abbas de Kottowico Okkerus abbas de Lienenvelt Heinricus et filius eius de Hertinstein Hademarus de Kvnringin Marquardus de Hintperch Rvdolfus de Potendorf Pilgrimus de Swarzenowe Vlricus Strvino Heinricus camerarius Dietmarus de Ratelenberge Eberhardus et fiiius eius Heinricus de Kruge Heinricus et Engilbertus fratres de Dachbacb Dietmarus Kozzo Gottefridus de Bvgen Dietiricus Grello Heinricus de Fuccla Liutwinus de Ebinbrunnen Actum in Kottowico anno incarnationis dominice MCCX indict XIII VII Kal Aug per manus Vlrici notarii