Charter Document - 03840007

Charter Document - 03840007


Charter Number: 03840007
Cartulary Title: Baden Stadtarchiv Urkunden 1285 - 1545 [1350]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Lay
Charter Type(s): Grant
Date: 1297
Date type: Internal, A.D.
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Hainricus de Potendorf et uxor mea Chunegundis sperantes nostra per hoc facinora aboleri secundum illud dominicum Sicut aqua extinguit ignem ita elemosina extinguit vicia et peccata omnibus tam futuris quam presentibus profitemur quod de favorabili consensu omnium amicorum heredum et coheredum nostrorum veraque nostri cordis compunctione excitati conventui fratrum heremitarum ordinis sancti Augustini in Badmen capellam super predio nostro ibidem sitam dedimus tradidimus et donavimus perpetuo pure et simpliciter propter Deum ut ab eisdem fratribus in singulis eorum devocionibus nostra perhennis memoria habeatur In huius vero rei testimonium presentes litteras ipsis dedimus nostri sigilli et aliorum fide dignorum munimine roboratas cum nominibus testium subscriptorum videlicet domini Leutoldi de Chunring domini Stephani de Maissaw domini Alberti de Trautmanstorf cognominati Stuchs Ulrici de Wolkerstorf domini Chalhohi de Ebrenstorf domini de Merchenstein domini Leutholdi de Chreuzpach et liberorum suorum Hainrici Friderici Engeldich Leutoldi Alberi de Alach Hertwici nec non domini Leutoldi de Sachsengang et aliorum quam plurium fide dignorum Acta sunt hec Wienne ab incarnacione Domini anno MCC nonagesimo septimo