Charter Document - 03840001
Charter Number: | 03840001 |
---|---|
Cartulary Title: | Baden Stadtarchiv Urkunden 1285 - 1545 [1350] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1285 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Wernhardus Dei gratia ecclesie Pataviensis episcopus universis Christi fidelibus tam presentibus quam futuris salutem in eo qui est omnium vera salus Licet favor religiosis quibuslibet debeatur illos tamen precipui favoris prerogativa prosequendos credimus qui in agro dominico tamquam cultores experti verbum Dei seminant ipsumque salutaris confessionis ac penitencie ymbribus irrigantes uberius faciunt germinare per quos cum nostre sollicitudinis onera circa nostros subditos indefessis studiis supportentur ipsos condigni favoris nostri benivolencia honorare tenemur Cum igitur fratres heremitani ordinis sancti Augustinia qui propter sua preclara merita et evidentem utilitatem in ecclesia generali ex eorum ministerio provenientem sunt merito diligendi aput novam ecclesiam in Paden quam dominus Leutholdus strennuus miles dictus Chreuzpech de predecessorum nostrorum licencia et permissione construxit et eam cum area adiacente ipsis dedit tradidit et donavit se velint recipere et ibidem pro conventu fratrum construere mansionem dummodo nostra accedat permissio et consensus nos qui dictos fratres favore complectimur speciali et divinum cultum in quantum Deus nobis facultatem tribuit cupimus ampliare donationem tam ecclesie quam aree in Paden per dictum militem ipsis factam ratam habemus et gratam ipsamque auctoritate dyocesana rite et rationabiliter confirmamus dantes eis licenciam liberam domum et mansionem pro conventu fratrum in nomine Domini construendi In cuius rei testimonium et perpetuam firmitatem ipsis presentes damus litteras sigilli nostri munimine roboratas Dat[um] Patau[ii] anno Domini MCCLXXX quinto iii id Augusti