Charter Document - 03821005

Charter Document - 03821005


Charter Number: 03821005
Cartulary Title: Archiv der Erzdiözese Salzburg 1002 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1218
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Reference Document for this Embedded Document
Monasterium.net

Charter:

Honorius Episcopus seruus seruorum dei Dilectis filiis Preposito et Capitulo Secouiensi Salutem et Apostolicam benediccionem Quod venerabilis frater noster Salzpurgensis Archiepiscopus non sua sed que Christi uel pocius que Christi et sua sunt sedula meditacione requirat opera sua testimonium perhibent euidenter dum commisso sibi gregi prodesse desiderans pocius quam preesse animarum Lucrum sicut decet domini sacerdotem prefert questui temporali quin etiam ne non tam eas pascere quam depascere uideatur carnalia que posset metere in eisdem uoluntarius offert spiritualia seminanti sicque fit ut ministrum Christi et dispensatorem ministeriorum dei se faciens extimari suum honoret in domino ministerium seque reddat omnibus honorandum et fauorem nostrum ex hiis eo specialius sibi uendicet quo nostris beneplacitis expressius Se coaptat Prudenter enim cogitans quod Salzpurgensis dyocesis usque adeo est diffusa quod non sufficiat vniuersis habitantibus in eadem pastorali sollicitudine inminere timensque ne non sit qui paruulis lac doctrine uel prouectis cibum solidum amministret aut quod infirmum est in eis consolidet aut alliget quod confractum olim per dilectum filium Karulum Frisacensem prepositum per Litteras suas nobis humiliter supplicauit vt In Ecclesia uestra Episcopalem Sedem creandi sibi licenciam concedere dignaremur parato de assensu Capituli sui ei vnam dietam et dimidiam In Dyocesi et trecentas Marcas in redditibus assignare ita ut per omnia uestre Ecclesie iure saluo nichil de bonis ipsi ad episcopalem Kathedram transferatur nec ullum exinde in dignitatibus Libertatibus Consuetudinibus et Racionibus Salzpurgensi Capitulo preiudicium generetur Vnde licet forsan eo minus ad hoc predictus Archiepiscopus insufficiens debeat reputari quo insufficienciam allegat instancius Nos tamen suum propositum dignis in domino laudibus commendantes et precibus suis eo fauorabilius annuentes quo rarius eis similes et frequenter nobis dissimiles vel pocius contrarie porriguntur ut res tam ardua sine omni offensione procederet Venerabili fratri nostro Frisingensi Episcopo et Dilectis filiis Brixiensi Electo et Abbati Admuntensi nostris dedimus litteris in mandatis ut huius negocii circumstancias sollicite inquirentes et specialiter si hoc ecclesie Salzpurgensi expedire uiderent et ad id Capituli eiusdem assensus accederet nec non si ex hoc uestra Ecclesia seruaretur indempnis et utrum esset sufficiens et ydonea futuri Episcopi prouisio pretaxata diligencius indagantes rescriberent nobis super hiis omnibus fideliter ueritatem qua cognita de consilio fratrum nostrorum procederemus auctore domino inoffense Episcopus uero et Abbas predicti sicut suis nobis litteris intimarunt quia predictus Electus cruce signatus in precinctu quasi peregrinacionis positus huic negocio interesse non poterat ad Salzpurgensem Ecclesiam personaliter accedentes Consensum Capituli ad hoc inuenere paratum et quantum tam ibi quam alibi super hoc poterant edoceri didicerunt hoc Salzpurgensi Ecclesie absque dubio expedire Vos quoque personaliter allocuti acceperunt responsum quod et uestra Ecclesia illesa remaneret penitus et indempnis Et ut uerbis eoram utamur terminos noue dyocesis extendi usque ad dietam et dimidiam inuenerunt Parrochyam uidelicet Chumbenz cum omnibus suis pertinenciis In qua uestra Ecclesia sita et usque ad finem parrochie Sancti Laurencii in longo Ecclesiam uero Sancte Marie in Pranke usque ad finem parrochie Lemsniz in latum cum omnibus Ecclesiis mediis et earum pertinentiis et Capellis que sunt in earum terminis constitute Redditus autem futuro assignandos Episcopo inuenerunt Ecclesiam Vanstorf et triginta Mansos de nemore quod est apud fluuium qui uocatur Gewel Ecclesiam Leybeynz Ecclesiam Vogan Ecclesiam Rab cum omnibus pertinenciis earundem saluo tamen iure personarum que ibi hactenus domino seruierunt Curiam quoque decimalem in Saccah et Domum in Frisaco quam a Nobili Muliere Emma et Domum in Ciuitate Salzpurgensi quam ab Heinrico Ciue Salzpurgensi emit Archiepiscopus supradictus Ex quibus omnibus secundum estimationem bonorum virorum Trecentarum Marcarum redditus plenarie prouenire creduntur De quibus futurus Episcopus honorifice poterit sustentari Vnde nobis idem Archiepiscopus per eundem prepositum Frisacensem et litteras suas iterum cum instancia suplicauit ut cum paratus sit et dyocesim et redditus sicut superius est expressum futuro episcopo assignare sibi facultatem creandi nouum episcopatum in uestra ecclesia traderemus ita quod Eleccio ac inuestitura eiusdem episcopi ad se et successores suos absque omni contradiccione pertineat de quorum bonis idem episcopatus dotatus noscitur ac ditatus Gurcensis autem episcopus qui uicarius Salzpurgensis Antistitis in sua dyocesi esse dinoscitur in illo quoque sit episcopatu uicarius quantum Archyepiscopalis exigat iurisdiccio ne in hoc eciam ius ipsius graue dispendium paciatur Nos igitur habito fratrum nostrorum consilio quia ipsius Archiepiscopi in hac parte propositum ad diuini nominis gloriam et christiane religionis augmentum intelleximus prouenire fauore illud Apostolico prosequentes postulata concedimus sicut superius sunt expressa sine iuris preiudicio alieni Datum Laterani viii Idus Julii Pontificatus nostri Anno Secundo