Charter Document - 03820010

Charter Document - 03820010


Charter Number: 03820010
Cartulary Title: Archiv der Erzdiözese Salzburg 1002 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Papal
Charter Type(s): Mandate
Date: 1291
Date type: Internal, Papal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Nicolaus episcopus seruus seruorum dei Uniuersis Christi fidelibus per Salzeburgensem prouinciam constitutis Salutem et apostolicam benedictionem Quoniam ut ait apostolus omnes stabimus ante tribunal Christi recepturi prout in corpore gessimus siue bonum fuerit siue malum oportet nos diem messionis extreme misericordie operibus preuenire ac eternorum intuitu seminare in terris quod reddente domino cum multiplicato fructu recolligere debeamus in celis firmam spem fiduciamque tenentes quoniam qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metet uitam eternam Cum igitur Venerabilis frater noster Archiepiscopus Salzeburgensis sicut ex parte ipsius fuit propositum coram nobis ecclesiam Salzeburgensem iamdiu inceptam consumare proponat opere sumptuoso ad quod fidelium subsidium esse dinoscitur plurimum oportunum Vniuersitatem uestram rogamus monemus et hortamur in domino in remissionem uobis peccaminum iniungentes quatinus de bonis uobis a deo collatis pias elemosinas et grata caritatis subsidia erogetis ut per subuentionem uestram opus inceptum ualeat consumari et uos per hec et alia bona que domino inspirante feceritis ad eterne possitis felicitatis gaudia peruenire Nos enim de omnipotentis dei misericordia et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi omnibus uere penitentibus et confessis qui ei ad hoc manum porrexerint adiutricem Vnum Annum et Quadraginta dies de iniunctis sibi penitentiis misericorditer relaxamus Presentibus post Quinquennium minime ualituris Quas mitti per Questrarios districtius inhibemus eas si secus actum fuerit carere uiribus decernentes Datum apud Vrbemueterem v Idus Aprilis Pontificatus nostri Anno Quarto Sig plumb Nicolai PP IIII