Charter Document - 03820006
Charter Number: | 03820006 |
---|---|
Cartulary Title: | Archiv der Erzdiözese Salzburg 1002 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Inspeximus |
Date: | 1280 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Embedded Document Monasterium.net |
Charter:
Fridericus dei gratia Salzpurgensis Ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis Legatus vniuersis presentia inspecturis In perpetuum Scripturam infrascripti Tenoris nobis dilectus in Christo frater Ortolfus Lauentinus prepositus exhibens petiuit humiliter vt quia Sigillum felicis recordationis domini Eberhardi predecessoris nostri in ea non apparuit et carta ceperat iam consumi nos ei per innouationis gratiam dignaremur misericorditer subuenire ne in futurum re in obliuionem ex diuturnitate deducta ex corruptione littere ius suum pariter rumperetur Nobis igitur de hoc requirentibus factaque per fratres nostri Capituli de eius continentia plena fide pro conseruatione iuris Ecclesie Lauantine illam sibi duximus innouandam Tenor autem erat per omnia in hec verba [] In cuius innouationis perpetuam memoriam et cautelam presentem litteram nostri et Capituli nostri Sigillorum munimine fecimus roborari Actum et Datum Salzburge Anno domini MCC Octogesimo ydus Aprilis
Markups
Names Markup:
Fridericus dei gratia Salzpurgensis Ecclesie Archiepiscopus apostolice sedis Legatus vniuersis presentia inspecturis In perpetuum Scripturam infrascripti Tenoris nobis dilectus in Christo frater Ortolfus Lauentinus prepositus exhibens petiuit humiliter vt quia Sigillum felicis recordationis domini Eberhardi predecessoris nostri in ea non apparuit et carta ceperat iam consumi nos ei per innouationis gratiam dignaremur misericorditer subuenire ne in futurum re in obliuionem ex diuturnitate deducta ex corruptione littere ius suum pariter rumperetur Nobis igitur de hoc requirentibus factaque per fratres nostri Capituli de eius continentia plena fide pro conseruatione iuris Ecclesie Lauantine illam sibi duximus innouandam Tenor autem erat per omnia in hec verba []embed In cuius innouationis perpetuam memoriam et cautelam presentem litteram nostri et Capituli nostri Sigillorum munimine fecimus roborari Actum et Datum Salzburge Anno domini MCC Octogesimo ydus Aprilis