Charter Document - 03810022

Charter Document - 03810022


Charter Number: 03810022
Cartulary Title: Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Decree
Date: 1296
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Ego Hermanus permissione divina prepositus Ardacensis ecclesie constare cupio presentium inspectoribus universis quod vineam meam in Holnburk quam emi cum mea pecunia a Friderico quodam dicto in dem Winchel pro XVII libris Wiennensium denariorum locavi Alberto dicto Vorster perpetuo iure purkreht pro VI urnis vini sibi suisque heredibus possidendam hac condicione apposita seu adjecta quod ipse Albero vel quicunque ei successerit in eadem vinea sive iure hereditario aut emptionis aut donationis titulo michi quamdiu vixero sex urnas vini boni singulis annis et post mortem meam capitulo Ardacensi cui eandem vineam legavi persolvere non postponat hoc tamen adjecto quodsi per totum predium in Holnburk generalis in vino defectus aliquo annorum extiterit tunc illo anno XII denarios Wiennenses pro qualibet urna vini persolvere teneatur Si autem aliquo annorum in solutione pensionis prenotate idem Albero aut aliquis successorum suorum negligens fuerit aut remissus ex tunc predicta vinea ad me vel ad capitulum Ardacense si supersistens non fuerim integraliter revertetur Persolvet insuper idem Albero vel successores sui VIII denarios de eadem vinea jure purchrecht in festo sancti Michahelis anni cuiuslibet circulo revoluto Acta sunt hec anno domini MCCLXXXXVI kal Sept