Charter Document - 03810019

Charter Document - 03810019


Charter Number: 03810019
Cartulary Title: Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1277
Date type: Internal, A.D., Calendar, Regnal
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Rudolfus dei gratia Romanorum rex semper augustus universis imperii Romani fidelibus presentes litteras inspecturis gratiam suam et omne bonum Quanto nos altius exaltavit altissimus tanto benignius inspiravit in nobis spiritum voluntatis illius qui ad zelum fidei christiane nos provocat ad iustitie rectitudinem dirigendam sollicitat et sacrosanctas ecclesias et personas ecclesiasticas in quibus et per quas pro nostre salutis augmento deus omnipotens placabiliter exoratur favorabiliter promovendas invitat et provocat mentem nostram Noverit igitur presens etas et futuri temporis successura posteritas quod nos integre fidei puritatem qua honorabiles viri decanus et capitulum ecclesie Ardacensis Pata viensis diocesis erga nos et imperium Romanum choruscare dicuntur generosius attendentes et propter hoc cupientes eorundem ecclesiam et in spiritualibus esse floridam et in temporalibus opulentam devotis ipsorum supplicationibus favorabiliter inclinati omnia privilegia gratias libertates et iura ipsis ab inclite recordationis quondam ducibus Austrie rite et rationabiliter traditas et concessas de benignitate regia innovamus confirmamus et presentis scripti patrocinio communimus Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre innovationis et confirmationis infringere aut ei in aliquo ausu temerario contraire Quod qui facere presumpserit gravem nostre majestatis offensam se noverit incursurum In cuius rei testimonium presens scriptum exinde conscribi et mayestatis nostre sigillo iussimus communiri Datum Wienne XVII Kalendas Martii indictione quinta anno domini MCCLXX septimo regni vero nostri anno quarto