Charter Document - 03810017
Charter Number: | 03810017 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1269 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Cum inter discipulos domini qui relictis temporibus et fallacis seculi blandimentis voluntariam elegerant paupertatem magistrum humilitatis humiliter imitantes tamen de maioritate contentio sit suborta manifestissimum est quod inter posteros seu modernos qui mundi divitias appetunt et honores ambiunt temporales de prioritate contentionis scrupulus oriretur facillime si scripture beneficium quod a patre luminis evolavit talibus non obstaret facta preterita declarando Nos igitur Albertus decanus totumque Capitulum Ardacense uolentes litium exstirpare dispendia que fortassis possent in posterum suboriri confratrum electione quam anno domini MCCLXIX celebravimus conscribi fecimus et quis electorum alteri preferatur per ordinem nominatim annotatione presenti dignum duximus explicandum Nos itaque gratia sancti spiritus invocata Waltherum de jps plebanum et Ottonem de Gleuz ad prebendam recepimus tunc vacantem Deinde Chunradum de Huermen et Chunradum de Pechlarn plebanos ad primam elegimus vacaturam Item Ottonem de Chornspach et Dyppoldum ad secundam vacaturam prebendam duximus eligendos Ad hec omnes et singuli in eo convenerunt ut ecclesiis et capellis Ardacensi ecclesie adtinentibus non canonicis sed idoneis provideri debeat alienis ut in choro nostro sacerdotum numerus augeatur