Charter Document - 03810014

Charter Document - 03810014


Charter Number: 03810014
Cartulary Title: Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1256
Date type: Internal, A.D., Feast
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Otocharus dei gratia dominus regni Boemie dux Austrie et marchio Moravie Vniuersis per totam Austriam constitutis salutem et omne bonum In nostra constitutus presentia dilectus cappellanus noster Lupoldus venerabilis prepositus Ardacensis nobis proposuit quod olim in foro Ardacensi erant nundine annuales in festo sancte Margarete que singulis annis per duos menses et interdum amplius durauerunt ibidem Erat etiam ibidem forum ebdomadale omni scilicet die Sabbati et cum nundine inde sublate fuerunt forum etiam ebdomadale cessavit [] Nos autem hiis plenius intellectis ad instantiam precum memorati Liupoldi prepositi forum ebdomadale eidem loco restituimus omni scilicet die Sabbati sicut consuetum fuit hactenus celebrandum auctoritate presentium statuentes ut omnes qui voluerint forum ibidem visitent omni die Sabbati nisi festum impediat valde magnum omnia jura et consuetudines antiquas testimonio presentium tribuentes libertatem et jus quod olim habuerunt prepositi illius loci in nullo penitus minuentes Super quo damus in testimonium et cautelam presentes nostras litteras et sigillum testibus subnotatis Otto comes de Paylstayn Otto nobilis de Plevncz Albero de Chunringen Heinricus de Habespach Chunradus de Hintperch Otto de Myssowe Chunradus de Ceckingen Zmilo de Luchtenburch Wocko de Rosenberch Benesius et alii quam plures Datum in Wienna in die sancti Andree anno domini millesimo ducentesimo quinquagesimo sexto