Charter Document - 03810013
Charter Number: | 03810013 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Decree |
Date: | 1252 |
Date type: | Internal, A.D. |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Nos Margaretha dei gratia Romanorum quondam regina ducissa Austrie et Stirie ac marchionissa Morauie onmibus presens scriptum intuentibus in perpetuum Post infelicem obitum Friderici fratris nostri qui fuit dux Austrie et Stirie ac dominus Carniole terra Austria cepit in pessimo statu esse quod caruit defensore Eodem quippe tempore homines ducis Bauarie ecclesiam Ardacensem sacrarium clericos et homines ducis Bauarie ecclesiam Ardacensem sacrarium clericos et homines spoliarunt auferentes de sacrario ornamenta libros calices et privilegia quibus eadem ecclesia habundabat Propter quod dilectus capellanus noster Luipoldus eiusdem ecclesie prepositus nobis supplicavit quatenus iura et consuetualines que dicta ecclesia tempore patris et fratris nostri habuit per terram et per aquam sibi et ecclesie confirmare dignaremur et etiam renouare Ideoque mandamus omnibus mutaryis per terram et aquam quatenus iura que predicti loci prepositus et canonici habuerunt in terra et in aqua tempore patris et fratris nostri eis inuiolabiliter conseruetis ne dicta ecclesia propter cladem bellicam perdat irrationabiliter iura sua Omnium quippe ecclesiarum iura intendimus quantum possumus conseruare vt deo omnipotenti et sanctis eius quibus seruiunt pro salute domini et mariti nostri et nostra precum deuotarum offerantur iugiter holocausta Datum in Chrembs sedecimo Junij anno domini MCCLII