Charter Document - 03810012
Charter Number: | 03810012 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Release |
Date: | 1225 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Heinricus dei gratia Pataviensis et Ardacensis prepositus omnibus Christi fidelibus salutem in perpetuum Amen Filii qui nascentur et exurgent narrent ea filiis suis ut cognoscat generatio altera quod quidam miles de Oberndorf Heinricus nomine cum impeteret Dietmarum Hellere de proprietate corporis pro quadam pensione pecunie sicut in unum convenerant liberum eum tunc dimisit et per manus consobrini sui Gotfridi de Peien in presentia nostra ceterorumque bonorum virorum super aram sancte Margarite in Ardacher ad censum V denariorum annuatim solvendum de bona voluntate delegari constituit Quod et factum est nemine contradicente Hujus rei testes sunt Perengerus decanus Reinhardus plebanus Heinricus scolasticus Dietricus sacerdos Otto Lubant canonici Ardacenses Gotfridus de Peien qui ipsum delegavit Reinhardus de Steuensharde Chunradus in curia Fridricus de Albrechtsperge Hiltprandus Rulandus Rugerus preco frater ejus et alii quam plures