Charter Document - 03810009
Charter Number: | 03810009 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1200 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
Innotescat universis Christi fidelibus quod dominus Ortolfus confrater noster et prepositus in Ardaker consanguineo suo Heinrico confratri nostro quoddam hospicium iuxta Danubium situm penes plateam clericorum eatenus donavit ut idem Heinricus de prefata domo annuatim quamdiu viveret in anniversario Friderici imperatoris confratribus XXX denarios persolveret eodem vero Heinrico mortuo iam dicta domus ad usum confratrum integraliter deuolueretur Cuius rei testes sunt Gedruot