Charter Document - 03810007
Charter Number: | 03810007 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Lay |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1196 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidue trinitatis Fridericus dei gratia dux Austrie omnibus Christi fidelibus in perpetuum Pie intentionis intuitu et pro salute nostra iuxta petitionem domini Chunradi Saligenchindes prepositi de Ardacher eidem ecclesie quamvis in modico benefacere cupientes concessimus ut bona illius que singulis annis ab Austria illuc ducuntur ubique apud thelonea sive mutas nostras absque omni iuris persolutione usque ad prefatum locum liberum habeant transitum Ut autem hec nostra concessio in perpetuum tam a presentibus quam a posteris inviolata permaneat presentem paginam scribi subscriptioneque testium quorum nomina sunt hec sigillique nostri impressione roborari muniri fecimus Comes Otto de Velburc Otto de Ramensperch Dietmarus Mordax Rapoto de Valchenberch Henricus de Huntesheim Wichardus dapifer Rudolfus et Herbordus de Potendorf Gervicus de Pubenhofen Otto de Waldeke Heinricus de Pasingen Chalhous de Alaren Datum est apud Enzeinsdorf presente domino Ottone Frisingensi episcopo anno incarnationis dominice MCLXXXXVI secundo nonis Februarii