Charter Document - 03810005

Charter Document - 03810005


Charter Number: 03810005
Cartulary Title: Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300
Charter Language: Latin
Charter Origin: Religious
Charter Type(s): Grant
Date: 1190
Date type: Assigned
Resource Link(s): Monasterium.net

Charter:

Notum sit universis Christi fidelibus tam futuris quam presentibus qualiter dominus Ulricus prepositus de Ardachir vineam quandam Chremese in loco qui Eselstaine dicitur sitam negligentia et vetustate incultam et inutilem Waltherio judici spe meliorationis concessit ea conditione ut idem Waltherius eam diligenter excoleret et utilem faceret ut et ipse et quedam filia eius Elisabet nomine ad terminum vite sue quiete eam possiderenl post hec autem ad communem fratrum usuim rediret cum omni utilitate et meliorationis emolumento interim vero postquam ad plenariam utilitatem exculta foret singulis annis aliquid ecclesie ad indicium memorie persolverent Factum est autem hoc communi fratrum assensu et familie quorum hec nomina sunt Chunradus custos Hainoldus Altmannus scholasticus Liupoldus Chadelhohus Gebehardus Otto Albericus