Charter Document - 03810003
Charter Number: | 03810003 |
---|---|
Cartulary Title: | Ardagger, Kollegiat 1049 - 1300 |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Religious |
Charter Type(s): | |
Date: | 1140 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
Monasterium.net |
Charter:
In nomine sancte et indiuidie trinitatis Ego Rimbertus Patauiensis ecclesie humilis minister presentis scripti adtestatione tam presentibus quam futuris Christi fidelibus intimamus quia cum domino Ottone venerabili Frisingensis ecclesie episcopo cuius iuri patronatus adtinet ecclesia dei in Ardacher presente etiam et adnuente Paldwino preposito cum ceteris canonicis eiusdem loci concambium fecimus videlicet tradentes in usum eorundem canonicorum parochiam in Steuenharde cum filia sua Zidelaren mediamque partem omnium decimarum nos vero recipimus ab eis redditus quales eadem ecclesia habuit in Galgenberge et in Gezenberge sitos cum familia adtinetne Sed ut hec pactio rata sit ne infringi ualeat presentem adtestationem sigilli nostri impressione roborauimus simul adnotantes qui interfuerunt testes tam canonicos Patauienses quam ministeriales nostros quorum hec sunt nomina Adelgoz magister et decanus Wazimannus custos Chunlinus Archidiaconus Sigehardus Hartmudus Sibot de Pornheim Manegott de Wesen et frater ejus Rihkerus Rudigerus de Anheim et alii quam plures Necessarium preterea et dignum esse duximus terminos predicte ecclesie subnotare a Danubio secus Ardaker incipit et uadit Vnrehtenlivten et sic Huslivten deinde rursum in Pfaffenbach post hoc per uallem usque ad Hohenbuche deinde transit Hovperc per maiorem Odengraben usque Urle secus Essingen sic per amnem Rutkerspach qui diuidit predictam ecclesiam et Aspach sursumque uadit usque Oede deinde ultra publicam stratam usque in uallem que diuidit Sunelburch et istam ecclesiam finit sub Danubio Acta sunt hec Hohenowe iuxta Enum