Charter Document - 03793207
Charter Number: | 03793207 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1140 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo London[iensi] et justiciis et vicecomitibus et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis de Essex salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam Gaufr[idus] de Tresgoz fecit ecclesie sancte Marie de Coggeshala et monachis in ea deo servientibus de una virgata terre apud Toleshonta et de sexaginta acris terre juxta illam et de communi pasture ville ejusdem Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia illa et monachi et terram et pasturam illam bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant in perpetuam elemosinam solutam et quietam de omni seculari servitio et exactione sicut predictus Gaufr[id]us eam illis dedit et concessit et carta sua confirmavit T[estibus] Warin[o] de Lusor et H[enrico] de Essexe et Jord[ano] de Blossen[villa] Apud London