Charter Document - 03792837

Charter Document - 03792837


Charter Number: 03792837
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1143 - 1149
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] episcopo Norwicensi comitibus justiciariis et vicecomitibus et baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolc[ia] et Sudfolc[ia] salutem Sciatis quia inperpetuum concedo et confirmo illam donacionem quam Galfridus filius Elinaud fecit deo et ecclesie sancti Johannis Baptiste de Stokes et monachis ibidem deo servientibus de manerio suo de Fornham et de suis pertinenciis Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia prefata et monachi teneant bene et in pace et libere et honorifice et quiete manerium illud cum omnibus ei pertinentibus tam in bosco quam in plano et omnibus aliis rebus sicut Galfridus predictus illud eis dedit in elemosinam et carta sua confirmavit Testibus H[ugone] abbate de Hulmo nepote meo et W[illelmo] de Ipra [et aliis]