Charter Document - 03792014
Charter Number: | 03792014 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justic[iis] vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie salutem Sciatis quia do et quietum clamo in perpetuum deo et ecclesie sancte Mildburge Winloc et monachis ibidem deo servientibus pro anima regis Henr[ici] avunculi mei et aliorum antecessorum meorum et pro salute anime mee et Mathild[is] regine uxoris mee et Eustac[ii] filii mei et aliorum puerorum meorum omnia essarta que monachi predicti et homines sui fecerunt post mortem regis Henr[ici] de dominicis boscis omnibus dicte ecclesie sancte Mildburge pertinentibus quos rex Henricus avunculus meus adfore statuit et preter xx acras de antiqua foresta si illos in ea assa artaverunt Quare volo et firmiter precipio quod ecclesia sancte Milburge et monachi hec omnia prenominata bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et in perpetuum possideant sicut elemosinam meam dominicam et sicut tenent aliud feodum suum Testibus M[athilde] regina mea et H[enrico] episcopo Wint[oniensi] et Rob[erto] episcopo Heref[ordensi] et A[lexandro] episcopo Linc[olniensi] et comite Eustac[io] filio meo et W[illelmo] de Ipra et Will[elmo] Martel et Ric[ardo] de Luci Apud Windr[esores]