Charter Document - 03792008
Charter Number: | 03792008 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1137 - 1138 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justic[iis] vicecom[itibus] et omnibus fidelibus suis francis et anglicis salutem Sciatis me concessisse in feodo et hereditate Waltero Malerb totum pratum meum de Hidena quod iacet prope semitam que tendit de Pempelesthorne usque Harestane et Hundesgrava pertinentem ad manerium meum de Ceddra tenendum libere et quiete sibi et heredibus s[uis in perpetuum] Et preterea concedo quod predictus Walterus et [heredes sui] habeant et capiant sufficienter omnia necessaria sua in boscis meis de Ceddra per visum forestariorum meorum ibidem salva destructione Testibus Henrico fratre meo Winton episcopo Roberto episcopo Bathon Waren[o] de Lusor Alverico de Ver et Johanne marisc[allo] Apud Giltingtonam