Charter Document - 03792007
Charter Number: | 03792007 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1143 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus justiciariis comitibus vic[ecomitibus] baronibus ministris et omnibus fidelibus suis salutem Sciatis me concessisse et confirmasse donationem illam quam comes Albricus fecit sanctimonialibus de Iclintona de ecclesia ejusdem ville et de terra que ad eandem ecclesiam pertinet et de omnibus pertinentiis suis Quare volo et precipio quod sanctimoniales ille ecclesiam illam cum terra et omnibus pertinentiis eius bene et in pace et libere et quiete et honorifice teneant et in perpetuam elemosinam sicut predictus comes Albricus illam eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Testibus H[enrico] de Essex et Ricardus de Canwill et W Apud Oxenef