Charter Document - 03791920

Charter Document - 03791920


Charter Number: 03791920
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1146 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus justiciariis vicecomitibus baronibus ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis quia pro anime regis Henrici avunculi mei et aliorum antecessorum meorum et pro salute anime mee at Matildis regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum concedo et confirmo illam donationem quam comes Simon fecit deo et ecclesie beate Marie de Essartis et monachis ibidem deo servientibus de manerio de Saltreia Quare volo et firmiter precipio quod teneant manerium illud cum omnibus ei adjacentibus in bosco et in plano et marisco in pratis et aquis libere et quiete ab omnibus consuetudinibus sicut comes Simon illud eis dedit et concessit et carta sua confirmavit Test[e] Roberto cancellario []