Charter Document - 03791009

Charter Document - 03791009


Charter Number: 03791009
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1147
Date type: Internal, A.D., Calendar
Resource Link(s):

Charter:

In nomine sancte et individue Trinitatis Goffridus dei gratia Normannorum dux et Andegavorum comes omnibus sancte dei ecclesie fidelibus pacem et quietem Novit tota pene Andegavensis patria quod nobilissimus Andegavorum comes Goffridus Martellus eiusque venerabilis uxor Agnes Pictavorum comitissa Vindocinense monasterium fundaverunt eorumque successores usque ad meum tempus illud plurimum dilexerunt Quorum vestigia ego sequi desiderans idem monasterium volo diligere et ea que ab ipsis vel ab aliis fidelibus eidem data sunt debeo defendere Notum igitur esse volo omnibus fidelibus quod Johannes comes Vindocinensis fidelis et amicus meus dedit deo et Vindocinensis monasterii monachis in presentia mea quamdam partem Gastine forestis sue a quercu videlicet Pinelli que erat proxima terris illorum prope Villa dei usque ad proximam vallem ultra puteum Odelini in longum sicut forestis a terra culta monachorum dividebatur et in latum sicut rectius in poterat secundum eamdem latitudinem usque ad terram Godefridi Rufi et inde sicut antiqui hanc forestam ab examplis separabant et terre monachorum jungebatur versus Villam dei que dicitur Capillata Hoc autem feci pro salute patris sui et sua filiorumque suorum et maxime pro emendatione ejusdem forfacti quod monachis fecerat et pro pecunia quam injuste ab hominibus eorum extorserat Concessit etiam omnes redditus nundinarum qui in festo Sancti Beati apud Vindocinum congregantur et totam aquam et aque piscationem et dominationem a ponte Sancti Beati usque ad molendinos qui dicuntur de Cappa Hoc donum videlicet nundinarum et aque vel piscationis predicte dederat Symon Balgenciaci dominus dicto Vindocinensi monasterio pro anima Hugonis filii Ridelli de Rilliaco qui in servitio eius infirmitatem susceperat de qua mortuus in domo monachorum fuit ubi monachi diligenter eidem in infirmitate servierant defunctumque honorabiliter in claustro suo sepulture tradiderant Et quoniam predictus comes Vindocinensis Johannes honorem Vindocinensis comitatus a me post deum habebat voluit ut predictum donum quod de foreste fecerat et concessio predictarum nundinarum et aque in presentia mea id ipsum concedente et volente Burchardo filio suo firmaretur ne ab aliquo successorum suorum violaretur Hi ambo Johannes scilicet et Burchardus me sicut dominum suum rogaverunt ut ego hanc eorum elemosinam concederem eamque contra omnes homines ad utilitatem Vindocinensis monasterii defenderem Ego vero illorum petitioni difficilis esse nolui sed pro dei et domni Roberti Vindocinensis abbatis dilectione illorumque deprecatione donum Johannis comitis et filii eius Burchardi concessionem concessi necnon et donum Symonis Balgenciaci domini de predicta aqua et nundinis Sancti Beati idque totum in custodia mea et defensione suscepi Actum Vindocini in camera abbatis vii Kalendas Martii die dominica anno ab incarnatione Domini MCXLVII Quod viderunt et audierunt isti Robertus abbas Vindocinensis Fulcherius cellerarius Frodo hospitarius Fulcherius Viuiani Ridellus de Reilliaco Absalon Rotamardus Goferius de Brueria Nycolaus frater eius Lambertus buticularius Malras Gislebertus Guardarobam Goffredus Durandi Fraserius ex parte Vindocinensis comitis Burchardus Bucellus Hilgotus frater eius Philippus filius Griponis Berardus filius Frodonis Turbodus Bartholomeus filius Ogerii Bartholomeus Alfredi Ego Goffredus dei gratia Normannorum dux et Andegavorum comes ut hoc firmum in perpetuum permaneret hanc cartam fieri precepi factam legi lectam sigillo meo confirmari feci