Charter Document - 03791008

Charter Document - 03791008


Charter Number: 03791008
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Record
Date: 1146
Date type: Internal
Resource Link(s):

Charter:

Et hec sunt nomina virorum qui hoc judicium fecerunt Hugo de Cleeris dapifer comitis Fulco de Molinternia Fulco forestarius Russellus de Monte Falconis Goffridus de Villaguaii Helias Ligerii Hoc judicium multitudo magna clericorum militum atque burgensium qui ad diem fori convenerant laudavit et justum esse adclamavit Huic judicio assensum prebuit Gaudinus de Malicornia Basilius Fisardi Barbotus de Fishio Mischinus filius Seimari Hoc viderunt et audierunt isti de clericis Baiamundus Andegavensis archidiaconus Vaslotus magister scolarum Goffredus de Vallibus Goffridus Isabie Goffridus presbiter veteris Balgiaci Robertus presbiter Chiviriaci Ebrardus prior Ville dei Goslenus de Bruillio de famulis abbatis Johannes cubicularius Mauricius coquus Benedictus marescallus Regotus Christoforus Euraldus de Chiviriaco prepositus Gaudini et monachorum de curte Chiviriaci Robertus Mulotus Eudetus de Butreio Herbertus Blancus Escotus de Baionaria et alii multi clerici et laici Actum publice apud Balgiacum in curia Gosfredi nobilissimi Normannorum ducis et Andegavorum comitis anno ab incarnatione domini MCXLVI V Idus Aprili feria secunda Ego Goffredus dei gratia Normannorum dux et Andegavensis comes hanc querelam judicio terminari precepi judicium audiens approbavi cartam inde fieri mandavi factamque meo sigillo confirmavi precipiens dapifero Balgiacensi atque preposito ut in adquirenda decima semper monachis adiutores existant nulloque modo eam auferri vel minui permittant