Charter Document - 03791005
Charter Number: | 03791005 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1149 |
Date type: | Internal, A.D., Calendar, Papal, Regnal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Notum sit omnibus hominibus tam presentibus quam futuris quod ego Gaufridus dux Normannorum et comes Andegavorum dedi in elemosinam cenobio Sancti Vincentii et monachis ibidem deo servientibus quandam plateam juxta Montem Barbatum ad faciendum ibi quendam furnum et domum in qua furnus sit et precipio quod eadem ecclesia beati Vincentii et monachi furnum illum et domum illum ita quiete et libere perpetuo possideant sicut ego terram predictam quietam et liberam habebam quando ipsis eam dedi Et ut hoc ratum atque constans foret mei sigilli testimonio confirmari precepi Testes autem sunt huius concessionis Guillelmus Cenomanensis episcopus Hardoinus decanus Albericus archidiaconus Bulgerius cantor Hardoinus capellanus Eustachius Robertus Sancti Petri decanus Elyas frater comitis Joslenus de Turonis dapifer Philippus de Pontoino Girardus de Balgeio Boterius Guido filius Hugonis Symon Gondoini Paganus Cavallenus Paganus Maluscanis Paganus Hardreii vicarius Gillebertus garderoba anno uerbi incarnati MCXLVIII pridie Idus Januarii Apud Cenomanum