Charter Document - 03791001
Charter Number: | 03791001 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Ruling |
Date: | 1146 |
Date type: | Internal |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Quecumque temporaliter eveniunt ut ad posterorum notitiam veraciter pervenerint oportet ea scripto commendare eiusque patrocinio roborare et attestatione fulciri Eapropter ego Goffredus dux Normannorum et comes Andecavorum omnibus tam futuris quam presentibus et qui litteras istas viderint audierint vel legerint notum fieri volo quod Ulgerio de Bres et monachis de Cormeriaco terminum constitui de quadam videlicet vicaria quam idem Ulgerius apud capellam Sancti Baudi super monachos clamabat Terminus autem iste positus est Turonis juxta ecclesiam beati Martini monachis presentibus et Ulgerio terminum [audient]ibus testibus Aubsalone Roon[ardo] Joslenus Turonensis Gauterius Faciente malum Garino villico Termino siquidem constituto utrique et [] Rad[ulphus] de Rochis tunc temporis prior de Cormarico et Johannes prior de Tauxiniaco et [] prior de Arciaco et Ulgerius de Breis in presentiam meam apud Curciacum super Divam in exercitu meo qui tunc erat affuerunt Monachi vero in presentia mea assistentes et de jure ecclesie sue confidentes obtulerunt probare et defendere prefatum Ulgerium in vicaria illa penitus nichil habere nec in terra de capella unquam vicariam habuisse Ulgerius vero e contrario nec potuit quod clamabat probare nec ratiocinari immo de omnibus prorsus defecit Ad cuius rei perpetuam corroborationem presentes litteras inde fieri easque sigilli mei attestatione muniri precepi anno domini MCXLVI regnante Ludovico rege francorum qui tunc crucem domini assumpserat Hoc autem factum est apud Curciacum videntibus et audientibus Ausalone Roon[ardo] Harnarico de [Losduno] Alone Gisleberto Petro Letardi Josleno Umberti preposito de Losduno Gauterio Faciente malum Barino villico Locas Borcardo de Reillio Barba de Monte Basone Burgerico notario comitis qui cartam illam fecit et scripsit