Charter Document - 03790994

Charter Document - 03790994


Charter Number: 03790994
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1148 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopo Eboracensi justic[ie] vicecomiti baron[ibus] ministri[s] et omnibus fidelibus suis Ebor[aci]schir[e] salutem Sciatis quia concessi et dedi in perpetuam elemosinam pro anima regis Henrici avunculi mei et pro salute anime mee et Matil[dis] regine uxoris mee et Eustachii filii mei et aliorum puerorum meorum deo et hospitali Sancti Petri Ebor[acensis] omnem decimationem de theloneo ville de Thicahilla et omnem decimationem molendinorum ejusdem ville et preter hec v bovatas terre in Wlnethuat et unam bovatam in campo de Bageleia Quare volo et firmiter precipio quod bene et in pace et libere et quiete et honorifice hanc elemosinam teneant quicumque honorem de Thickahilla habeat sicut elemosinam deo et pauperibus Christi inperpetuum datam Test[ibus] Henrico de Essex et Adam de Belin et Willelmo de Clarafai Apud Sanctum Edmund[um]