Charter Document - 03790992
Charter Number: | 03790992 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1146 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum Willelmo com[iti] Albemar[lie] et omnibus forestariis suis de Ebora[ci]schira salutem Do et concedo fratribus hospitalis Sancti Petri Eboracensis pro dei amore et pro anima Henrici regis avunculi mei et omnium antecessorum meorum materiem ad domos suas et edificia sua preparanda et ligna ad ignem suum et herbam et pasturam pecoribus suis per totam forestam meam et quicquid eis necesse fuerit ad aisiamenta sua de foresta mea de Ebor[aci]schira Quare volo et firmiter precipio quod nullus ide eos disturbet frater enim et custos ejusdem domus dei sum Testibus Ranul[pho] com[ite] Cestr[ie] et Baldewyno filio Gyleb[er]ti et Ric[ard]o de Lucy Apud obsidionem de Walingford