Charter Document - 03790989
| Charter Number: | 03790989 |
|---|---|
| Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
| Charter Language: | Latin |
| Charter Origin: | Royal |
| Charter Type(s): | Grant |
| Date: | 1136 - 1139 |
| Date type: | Assigned |
| Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus justiciis et vicecomitibus et ministris suis et fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis michi bonum esse et beneplacitum et grates scire omnibus quicumque [pro] amore dei et mei et pro salute animarum suarum hospitali Sancti Petri de Eboraco suffragium aliquod impenderint Volo et precipio quod ministri ejusdem domus dei per totam Angliam firmam pacem dei et mei habeant et ut manuteneatis eos et nullus eis vel suis rebus iniuriam vel contumeliam faciat Custos enim et frater ejusdem domus sum Testibus [Nigello] episcopo de Ely et canc[ellario] et A[lberico] de Ver Apud Notyngham
