Charter Document - 03790987

Charter Document - 03790987


Charter Number: 03790987
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Grant
Date: 1142 - 1154
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Anglorum archiepiscopo Eboracensi et justic[ie] et baronibus et vicecomitibus et ministris et civibus Eboraci et omnibus fidelibus suis de Eboracisira salutem Sciatis me dedisse et concessisse ecclesie Sancte Trinitatis Eboracensis et monachis ejusdem ecclesie in perpetuam elemosinam capellam illam quam Rog[erus] presbiter fundavit ad crucem lapideam extra portam occidentalem civitatis cum terris et aliis pertinentiis ejusdem capelle Quare volo et precipio quod ecclesia predicta et monachi capellam illam et pertinentias eius bene et in pace et libere et quiete teneant solutam et quietam [ab] omni seculari exactione et servitio ea conditione quod faciant sine intermissione ibi fieri diuinum officium Testibus Ric[ardo] de Canvill et Rog[ero] de Buissei Apud Oxenef[ord]