Charter Document - 03790979

Charter Document - 03790979


Charter Number: 03790979
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1140
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopo Ebor[acensi] et episcopis et baronibus et justic[iis] in quorum episcopatu et balliva Willelmus thesaurarius Ebor[acensis] capellanus meus habet ecclesias salutem Sciatis me concessisse ipsi Willelmo ecclesias quas tenet de feodo Herberti fratris sui cum terris et consuetudinibus et omnibus rebus eisdem pertinentibus scilicet ecclesiam de Wyu[er]thorp et ecclesiam de Loensburgh et ecclesiam de Clera cum capellis ei pertinentibus et ecclesiam de Stantona cum terris et decimis omnibus et rebus ei pertinentibus Et volo et precipio quod bene et in pace et honorifice teneat sicut pater eius et frater Herbertus eas ei dederunt et concesserunt et sicut carta regis Henrici testatur T[estibus] T[hurstino] archiepiscopo Ebor[acensi] [Audoeno] ep[iscop]o Ebr[oicensi] Joh[ann]e episcopo Sag[iensi] et Rob[erto] de Ver et W[illelmo] Martel Apud Ebor[acum]