Charter Document - 03790975

Charter Document - 03790975


Charter Number: 03790975
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Confirmation
Date: 1136
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

Stephanus dei gratia rex Anglorum et dux Normannorum archiepiscopis episcopis abbatibus consulibus proceribus et universis fidelibus francis et anglis totius Anglie salutem Possessiones et dignitates et libertatis consuetudines quas habuit Eboracensis ecclesia concedo et regia auctoritate presenti carta confirmo sicut hic subscripte sunt Sub regibus antiquis et archiepiscopis et quod plerique meminisse possunt [sub] Edwardo rege et Aldredo archiepiscopo fuit ecclesie Sancti Petri consuetudo egregie libertatis Si quis enim quemlibet cuiuscumque facinoris aut flagitii reum et convictum infra atrium ecclesie caperet et retineret universali judicio vi hundreth emendabat si vero infra ecclesiam xii hundreth infra chorum xviii Penitentia quoque de singulis sicut de sacrilegiis injuncta in hundreth viii libr[e] continentur Quod si aliquis vesano sp[irit]u agitatus diabolico ausu quemquam capere presumeret in cathedra lapidea juxta altare quam Angli vocant Fridstol id est cathedra quietudinis vel pacis huius tam flagitiosi sacrilegii emendatio sub nullo judicio erat sub nullo pecunie numero claudebatur set apud Anglos botolos hoc est sine emenda vocabatur Hec emende nichil ad archiepiscopum set ad canonicos pertinebant Canonici Sancti Petri in hirth id est domestica vel intrinseca familia appellabatur terra canonicorum proprie mense Sancti Petri Denique si quid in ecclesia vel in cimiterio vel in domibus canonicorum vel in terris eorum injuste agerent aut ipsi canonici invicem aut adversus alios vel alii adversus canonicos vel adversus alios forisfactura nulla archiepiscopo set tota canonicis judicabatur Archiepiscopus autem in rebus canonicorum hoc tamen juris habebat quod defuncto canonico ipse aliis prelationes et prebendas prebebat nec tamen sine consilio et assensu capituli Si vero archiepiscopus adversus apostolicum vel regem committeret ad quod redimendum vel pacificandum pecunia opus esset nichil tamen canonici archiepiscopo preter suam voluntatem darent et pecuniam canonicorum et homines eorum pro commisso vel debito archiepiscopi nec etiam namuum caperetur Habebant canonici in domibus suis et in terris soccam et saccam tol et team intol et uthtol et infangentheof et omnes easdem honoris et libertatis consuetudines quas ipse rex in terris suis habebat et quas archiepiscopus de domino deo et rege tenebat hoc etiam amplius quod nemo de terra canonicorum Sancti Petri wapentachmot nec tridingmoth nec schyresmoth sequebatur sed calumpnians aut calumpniatus ante hostium monasterii Sancti Petri rectitudinem et recipiebat et faciebat Hoc autem a religiosis principibus et bonis antecessoribus sic provisum est quatinus canonici placitantes pulsato signo ad horas canonicas cito possent regredi Archiepiscopo vero et senescallos et prefectos et milites suos facilius erat predicta placita sequi et tenere Si vero aliquis terram aliquam Sancto Petro daret vel venderet nemo postea soccam vel saccam tol aut team in illa clamabat set easdem consuetudines quas et alia terra Sancti Petri ista habebat tantum amoris et reverentie antecessores nostri huic sancte principis apostolorum ecclesie deferebant Quando autem rex congregabat exercitum unus homo tantum properabatur de tota terra canonicorum cum vexillo Sancti Petri qui si burgenses in exercitum Sancti Petri irent dux et signifer eos precederet sine burgensibus vero nec ipse iret Hanc etiam consuetudinem sive dignitatem habebant canonici Sancti Petri ab antecessoribus regibus et novissime quoque a Henrico rege concessam et confirmatam ut nullus de familia regis vel de exercitu eius in propriis domibus canonicorum nec in civitate nec extra hospitetur Ubicumque fit duellum Ebor[aci] juramenta fieri debent super textum vel super reliquias ecclesie Sancti Petri et facto duello victor ama victi ad ecclesiam Sancti Petri offerat gratias agens deo et Sancto Petro pro victoria Si canonici vel homines eorum clamorem fecerint in placitis regis clamor eorum ante omnem causam terminetur quantum potest terminari servata ecclesie dignitate T[estibus] Alex[andro] ep[iscop]o Lincoln[iensi] et N[igello] ep[iscop]o Eliensi et Audino ep[iscop]o Ebroic[ensi] et Adel[ulfo] ep[iscop]o Karl[eolensi] et Rob[erto] de Ver Apud Ebor[acum]