Charter Document - 03790974
Charter Number: | 03790974 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Grant |
Date: | 1135 - 1154 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum episcopo Norwic[ensi] et justic[ie] et vic[ecomiti] et baronibus et ministris et omnibus fidelibus suis francis et anglis de Norfolc[ia] salutem Sciatis quia concessi monachis de Wimu[n]dham ut habeant feriam suam in villa de Wymundh[am] tribus diebus scilicet in vigilia Nativitatis beate Marie et in die festi et in crastino Et omnes illi qui ad feriam illam venerint cum mercato suo ibidem commorantes et inde redeuntes meam firmam pacem habeant Et prohibeo quod nullus super hoc eos vel res suas injuste disturbet super x libras foris facture T[estibus] Will[elm]o de Caisn[eto] et F[ulcone] de Oilli Apud Norwic[am]