Charter Document - 03790973
Charter Number: | 03790973 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
Stephanus rex Anglorum archiepiscopis episcopis abbatibus comitibus baronibus vicecomitibus et ministris et omnibus fidelibus suis totius Anglie francis et anglis salutem Sciatis me concessisse deo et Sancto Albano et ecclesie beate semper virginis et dei genitricis Marie de Wymundham omnia que Willelmus de Albineio pincerna regis Henrici avunculi mei eidem celle donavit et sicut rex Henricus eandem donationem Willelmi de Albineio pincerne sui concessit et carta propria confirmavit Ita et ego concedo prefate ecclesie in elemosinam sempiternam pro animabus patris mei et matris mee et antecessorum meorum et pro anima regis Henrici avunculi mei necnon et pro meipso et uxore mea et prole nostra omnia que ei a rege Henrico et Willelmo de Albineio pincerna ipsius concessa et data sunt Volo igitur et regali au[c]toritate firmiter precipio ut predicta ecclesia de Wymundham omnes res suas et universa que ad illam pertinent bene et in pace et honorifice et libere et quiete teneat in bosco et plano et terris et aquis et pratis et pascuis et via et semitis in urbe et extra urbem in foro et extra forum et in omnibus locis Et habeat et teneat omnes libertates et consuetudines suas cum soca et saca et tol et team et infanganteof et omnibus rebus cum quibus Willelmus de Albineio pincerna de rege Henrico unquam melius et liberius tenuit in vita sua et cum quibus filio ipsius juniori Willelmo de Albineio terram suam de me tenere concessi T[estibus] archiep[iscop]o Cant[uariensi] et Henr[ico] ep[iscop]o Winton[iensi] et Rog[er]o ep[iscop]o Saresb[eriensi] [] Apud Westmon[asterium]