Charter Document - 03790969

Charter Document - 03790969


Charter Number: 03790969
Cartulary Title: Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster]
Charter Language: Latin
Charter Origin: Royal
Charter Type(s): Restoration
Date: 1144 - 1152
Date type: Assigned
Resource Link(s):

Charter:

S[tephanus] rex Angl[orum] archiepiscopis episcopis abbatibus et omnibus baronibus suis et omnibus fidelibus suis francis et anglis totius Anglie salutem Sciatis me reddidisse deo et Sancte Marie et priori et monachis Wigorn[ensis] ecclesie pro anima avunculi mei regis Henrici ecclesiam de Wlverunha[m]tona quam ego prius inconsulte concesseram R[ogero] Cestr[ensi] episcopo A multis enim inquisivi quod eorum antiquitus fuit et esse debet Et ideo nolo quod ipsi perdant vel disturbentur in aliquo propter breve aliquod quod episcopus inde h[abe]at Quare volo et precipio quod ipsi eam ita bene et libere et quiete teneant sicut Sampson episcopus eis eam dedit et Thomas archiepiscopus illud concessit et sicut carta regis Henrici avunculi mei testatur T[estibus] canc[cellario] []