Charter Document - 03790963
Charter Number: | 03790963 |
---|---|
Cartulary Title: | Regesta Regis Stephani ac Mathildis Imperatricis ac Gaufridi et Henrici Ducum Normannorum, 1135-1154 [Westminster] |
Charter Language: | Latin |
Charter Origin: | Royal |
Charter Type(s): | Confirmation |
Date: | 1135 - 1139 |
Date type: | Assigned |
Resource Link(s): |
|
Charter:
S[tephanus] rex Angl[orum] justic[iis] [et vicecomitibus] et ministris suis de Hereff[ordscira] et Salopesscira salutem Precipio quod ecclesia Sancte [Mari]e et monachi de Wirec[estra] ita bene et in pace et quiete teneant terram suam de Burestona sicut Osb[ertus] filius Ric[ardi] et Hugo filius eius et Osb[ertus] filius ipsius Hug[onis] eis eam dederunt et concesserunt Et ita ne eis inde iniuria vel contumelia fiat Et non esnamietur ipsa terra vel homines eorum pro alicujus forisfacturo [vel debito nisi sint inde plegii vel conventionatores] Et non sequantur aliquod hundredum nisi hallimotum de Buresf[ordia] et sicut juste illud sequi debent desicut rex Henricus precepit per breve suum quod inde habent Teste Joh[anne] Mar[escallo] Apud Norhamt[onam]